previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

95. [325] sed si quaerimus cur adulescens magis floruerit dicendo quam senior Hortensius, causas reperiemus verissimas duas. Primam1, quod genus erat orationis Asiaticum adulescentiae magis concessum quam senectuti. Genera autem Asiaticae dictionis duo sunt: unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam2 concinnis et venustis, qualis in historia Timaeus, in dicendo autem pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis ut Asiatico in genere laudabiles. Aliud3 autem genus est non tam sententiis frequentatum quam verbis volucre atque incitatum, quale4 est nunc Asia tota, nec flumine solum orationis, sed etiam exornato et faceto5 genere verborum, in quo fuit6 Aeschylus Cnidius et meus aequalis Milesius [p. 1100] Aeschines. In his erat admirabilis orationis cursus, ornata sententiarum concinnitas non erat. [326] haec autem, ut dixi, genera dicendi aptiora sunt adulescentibus, in senibus gravitatem non habent. Itaque Hortensius utroque genere florens clamores faciebat adulescens. Habebat enim et Meneclium illud studium crebrarum venustarumque sententiarum[, in quibus7, ut in illo Graeco, sic in hoc erant quaedam magis venustae dulcesque sententiae quam aut necessariae aut interdum utiles8;] et erat oratio cum incitata et vibrans tum etiam accurata et polita. Non probabantur9 haec senibussaepe videbam cum inridentem tum10 etiam irascentem et stomachantem Philippum—, sed mirabantur adulescentes, multitudo movebatur.

1 primam Ernesti: primum L

2 et severs quam vulg.: etsi veris nunquam L

3 aliud L: alterum E. F. Eberhard

4 quale BHM: quali C: qualis codd. deft.

5 faceto L: facto Ruhnken

6 fuit L: floruit Eberhard

7 in quibus L: in quo Stangl

8 in quibus... utiles secl. Friednch: ut in illo ... hoc secl. Eberhard

9 probabantur Ernesti: probantur L

10 tum ... tum maluit Bake

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: